Latin
Letter 216
Augustine, Epistulae 216.3
Unproofread scanNot analysed yet
Coeperunt memorati fratres, qui omnia subuerterunt, inDocentum animas commouere mea paruitate penitus ignorante in tantum conuentus illorum murmurantis nescii, ut, nisi frater Florus de Carthagine repedans eorum perturbationes agnoscens mihi sollicite nuntiasset . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . furtiua et tamquam seruilis erat inter eos de non intellegenda ueritate contentio. proposui ad auferendas impias quaestiones. ut ad dominum sanctum patrem Euodium mitteremus, ut ipse nobis de hoc sacrosancto libro propter ignaros aliquid certius rescripsisset. nec hoc accipere patientius noluerunt, sed arripuerunt profectionem nobis taliter non optatam fratre Floro furore illorum propemodum conturbato, in quem saeuiebant, quia ipse illis, ut putabant. uulnera libri huius adtulisset, in quo medicinam non poterant infirmi cognoscere. unde et sanctum presbyterum Sabinum ad maiorem auctoritatem rogauimus et ipsius sanctitas librum cum liquidis interpretationibus legit. nec sic anima sauciata curata est. quibus propter ipsam pietatem sumptus dedimus, ne uulnera ipsorum cumularemus. quae posset sanare libri ipsius gratia, in qua refulget tua sancta praesentia. quibus profectis quies et pai per omnes fratres exultauit in domino. quinque enim uel eo amplius fratrum animositate ista est innata contentio.