# Epistulae 216.4

Augustine, Epistulae, Letter 216. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/216.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/216.4

Sed quia interdum, domine papa, prouenit gaudium ex tristitia, non adeo maestificamur, quia per ignaros et curiosos suauissimis monitionibus tuae sanctitatis inluminari meruimus. nam et dubitatio beati Thomae apostoli foramina clauorum quaerentis confirmatio fuit ecclesiae uniuersalis. accepimus ergo. domine papa, medica mentum pie curantium tuarum cum gratia litterarum et contudimus pectora nostra, ut saltem sic sanetur conscientia nostra, quam per liberum arbitrium nostrum, quod donat misericordia, curat et uiuificat gratia sed in hoc tempore, quando adhuc misericordiam cum dilatione cantamus. nam cum coeperimus iudicium cantare domino, reportaturi sumus mercedem pro opere nostro, quia misericors et iustus dominus, miserator et rectus; quia, sicut docet nos sanctitas tua, repraesentari nos oportet ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque nostrum propria corporis, prout gessit siue bonum siue malum: quia ueniet dominus et merces eius cum ipso. quia stabit homo et opus eius ante ipsum; quia ueniet dominus sicut clibanus ardens, ut incendat impios tamquam stipulam, et timentibus nomen domini orietur sol iustitiae, quando impii punientur iudicio iustitiae. hoc iustus, cuius tu amicus es, domine papa, exclamat, contremiscit et suppliciter dicit: Domine, ne intres in indicium cum seruo tuo. si gratia esset remunerantis, non timeret iustus secretarium iudicii maiestatis. serui tui Flori haec fides est, pater, non sicut fratres isti sunt locuti. in praesentiarum audierunt ab illo dictum non iuxta merita nostra dari donum pietatis sed per gratiam redemptoris; nam de illo die quis dubitet longe esse gratiam, cum coeperit irasci iustitia? hoc clamamus, pater, hoc te docente cantamus non securi sed trepidi: Domine, ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me; hoc dicimus: 'Emenda nos, domine, et de lege tua erudi nos, ut mitiges nos a diebus malis'; hoc credimus docente te, uenerabilis pater, quia dominus interrogat iustum et impium, quia a dextris et sinistris positis bonis et malis inputat remuneranda opera pietatis, enumerat puniendam tenacitatem impietatis. ubi erit gratia, quando pro sui qualitate dispungentur opera siue bona siue mala?

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
