# Epistulae 216.5

Augustine, Epistulae, Letter 216. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/216.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/216.5

Sed cur non directum non timet proferri mendacium? liberum arbitrium dei gratia curatum non negamus; sed per Christi cotidianam gratiam proficere credimus et adiuuari confidimus. et homines dicunt: <In mea est potestate, ut faciam bonum.' si tamen facerent homines bonum! o inanis gloriatio miserorum! cotidie peccata arguunt et ipsi sibi adsumunt nudum liberum iactantes arbitrium non discutientes conscientiam suam, quae non potest curari nisi per gratiam, ut dicerent: Miserere mei; sana animam meam, quia peccaui tibi. quid facerent, qui de libero sibi gloriantur arbitrio, quod non negatur cum dei dum taxat adiutorio, si iam absorpta fuisset mors in uictoria, si iam mortale nostrum indueret inmortalitatem et corruptibile nostrum indueret incorruptionem? ecce fetent uulnera et superbe petitur medicina. non dicunt sicut iustus: Nisi dominus adiuuisset me, paulo minus habitasset in inferno anima mea; non dicunt sicut sanctus: Nisi dominus custodierit ciuitatem, frustra uigilauit, qui custodit eam.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
