Latin
Letter 217
Augustine, Epistulae 217.1
Unproofread scanNot analysed yet
Cum de te mihi essent nuntiata non bona, et rogaui deum et, donec bona mihi nuntientur, adhuc rogo, ut litteras meas nec aspernanter sumas et salubriter legas. si hanc exaudit pro te orationem meam, etiam de te gratiarum actionem donat ut offeram. quod si impetro. procul dubio non contra dicis huic ipsi principio epistulae meae. hoc enim pro te oro, ut sis rectae fidei. si hoc ergo pro caris nostris non tibi displicet ut oremus, si hanc orationem recognoscis esse Christianam. si et tu pro caris tuis talia uel orare te recolis uel orare te debere cognoscis. quo modo dicis, quod te audio dicere, ut recte credamus in deum et euangelio consentiamus, non esse donum dei, sed hoc nobis esse a nobis, id est ex propria uoluntate, quam nobis in nostro corde non operatus est ipse? et ad hoc cum audieris: (Quid est ergo, quod ait apostolus: Deus in nobis operatur et uelle?' respondes per legem suam. per scripturas suas deum operari. ut uelimus, quas uel legimus uel audimus: sed eis consentire uel non consentire ita nostrum est. ut, si uelimus, fiat, si autem nolimus. nihil in nobis operationem dei ualere faciamus. operatur quippe ille, dicis, quantum in ipso est. ut uelimus, dum nobis nota fiunt eius eloquia; sed si eis adquiescere nolumus, nos, ut operatio eius nihil in nobis prosit, efficimus. quae si dicis, profecto nostris orationibus contra dicis.