Latin
Letter 217
Augustine, Epistulae 217.13
Unproofread scanNot analysed yet
Propterea deus, ut omnia futura opera sua in praedestinatione praesciuerit, sic illa disposuit. ut quosdam non credentes ad fidem suam orationes credentium pro eis exaudiendo conuertat, unde refutentur et, si ille est eis propitius, corrigantur, qui putant gratiam dei esse naturam liberi arbitrii, cum qua nascimur, aut gratiam dei esse doctrinam quamuis utilem, quae per linguas et litteras praedicatur. non enim hoc oramus pro infidelibus, ut fiat eorum natura, id est ut homines sint aut ut doctrina eis praedicetur, quam malo suo audiunt, si non credunt —et plerumque pro eis oramus, qui. cum legant uel audiant, nolunt credere —,sed oramus, ut uoluntas corrigatur. doctrinae consentiatur, natura sanetur.