# Epistulae 217.14

Augustine, Epistulae, Letter 217. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/217.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/217.14

Iam uero, ut perseuerent in eo, quod esse coeperunt. etiam pro se ipsis orant fideles. utile est quippe omnibus uel paene omnibus propter humilitatem saluberrimam, ut, quales futuri sint, scire non possint. ad hoc dicitur: Qui uidetur stare, uideat ne cadat. propter huius timoris utilitatem, ne regenerati et pie uiuere incipientes tamquam securi alta sapiamus, quidam non perseueraturi perseueraturis dei permissione uel prouisione ac dispositione miscentur, quibus cadentibus territi cum timore et tremore gradiamur uiam iustam. donec ex hac uita. quae temptatio est super terram, transeamus ad aliam, ubi iam non sit elatio comprimenda nec contra eius suggestiones temptationesque luctandum.......'ł

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
