# Epistulae 217.16

Augustine, Epistulae, Letter 217. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/217.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/217.16

Quoniam ergo propitio Christo Christiani catholici sumus: Scimus nondum natos nihil egisse in uita propria boni seu mali nec secundum merita prioris alicuius uitae, quam nullam propriam singuli habere potuerunt, in huius uitae uenire miserias, sed tamen secundum Adam carnaliter natos contagium mortis antiquae prima natiuitate contrahere nec liberari a supplicio mortis aeternae, quod trahit ex uno in omnes transiens iusta damnatio, nisi per gratiam renascantur in Christo. Scimus gratiam dei nec paruulis nec maioribus secundum merita nostra dari. Scimus maioribus ad singulos actus dari. Scimus non omnibus hominibus dari et, quibus datur, non solum secundum merita operum non dari sed nec secundum merita uoluntatis eorum, quibus datur, quod maxime apparet in paruulis. Scimus eis, quibus datur, misericordia dei gratuita dari. Scimus eis. quibus non datur, iusto indicio dei non dari. Scimus. quod omnes adstabimus ante tribunal Christi, ut ferat unusquisque secundum ea, quae per corpus gessit, non secundum ea, quae, si diutius uiueret, gesturus fuit, siue bonum siue malum. Scimus etiam paruulos secundum ea, quae per corpus gesserunt, recepturos uel bonum uel malum. gesserunt autem non per se ipsos sed per eos, quibus pro illis respondentibus ot renuntiare diabolo dicuntur et credere in deum. unde et in numero fidelium computantur pertinentes ad sententiam domini dicentis: Qui crediderit et baptizatus fuerit, saluus erit. propter quod et illis, qui hoc sacramentum non accipiunt, contingit, quod sequitur: Qui autem non crediderit, condemnabitur. unde et ipsi, sicut dixi, si in ilia parua aetate moriuntur, utique secundum ea, quae per corpus gesserunt, id est tempore, quo in corpore fnerunt, quando per corda et ora gestantium crediderunt uel non crediderunt, quando baptizati uel non baptizati sunt, quando carnem Christi manducarunt uel non manducarunt, quando sanguinem biberunt uel non biberunt, secundum haec ergo, quae per corpus gesserunt, non secundum ea, quae, si diu hic uiuerent. gesturi fuerant, iudicantor. Scimus felices esse mortuos, qui in domino moriuntur, nec ad eos pertinere, quicquid acturi fuerant, si tempore diuturniore uixissent. Scimus eos, qui corde proprio credunt in dominum, sua id facere uoluntate ac libero arbitrio. Scimus pro eis, qui nolunt credere, nos, qui iam credimus, recta fide agere, cum deum oramus, ut nelint. Scimus pro eis, qui ex illis crediderunt, tamquam de beneficiis recte atque ueraciter et debere nos agere deo gratias et solere.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
