Latin
Letter 217
Augustine, Epistulae 217.20
Unproofread scanNot analysed yet
Quo modo, ut detur gratia diuina, uoluntas meretur humana. si eis, quibus datur, gratuita misericordia- datur, ut uera sit gratia? quo modo in hac re merita pensantur uoluntatis humanae, quando quidem illis, quibus gratia ista non datur, nullo plerumque merito nulla uoluntate distantibus sed unam cum eis, quibus datur, habentibus causam iusto tamen iudicio dei non datur —non enim est iniquitas apud deum —,ut intellegant, quibus datur, quam gratis eis detur, quando iuste utique non daretur, quoniam similem habentibus causam iuste non datur?