Latin
Letter 217
Augustine, Epistulae 217.24
Unproofread scanNot analysed yet
Quo modo deus expectat uoluntates hominum, ut praeueniant eum, quibus det gratiam. cum gratias ei non inmerito agamus de his, quibus non ei credentibus et eius doctrinam uoluutate impia persequentibus misericordiam praerogauit eosque ad se ipsum omnipotentissima facilitate conuertit et uolentes ex nolentibus fecit? ut quid ei inde gratias agimus, si hoc ipse non fecit? ut quid tanto magis eum magnificamus, quanto magis nolebant credere, quos credidisse gaudemus, si gratia diuina uoluntas in melius non mutatur humana? apostolus Paulus: Eram, inquit, ignotus facie ecclesiis Iudaeae, quae sunt in Christo; tantum autem audiebant, quia, qui aliquando nos persequebatur, nunc euangelizat fidem, quam aliquando uastabat, et in me magnificabant deum. ut quid magnificabant deum, si non deus ad se ipsum cor illius uiri suae gratiae bonitate conuerterat quando, ut ipse confitetur, misericordiam consecutus est, ut fidelis esset ea fide, quam aliquando uastabat? ipsum etiam uerbum, quod posuit, quem nisi deum hoc tam magnum bonum fecisse declarat? quid est enim 'in me magnificabant deum', nisi (in me deum magnificum praedicabant'? quo modo autem eum magnificum praedicabant, si magnum illud factum de Pauli conuersione ipse non fecerat, et quo pacto ipse fecerat, si uolentem credere ex nolente ipse non fecerat?