# Epistulae 217.27

Augustine, Epistulae, Letter 217. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/217.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/217.27

Numquid postremo apostolum Paulum pro Iudaeis infidelibus habentem talia uota culpabis? de quibus ait: Bona uoluntas quidem cordis mei et deprecatio ad deum pro illis in salutem. qui etiam Thessalonicensibus dicit: De cetero, fratres, orate pro nobis, ut uerbum domini currat et glorificetur sicut etiam apud uos, ut eruamur ab iniquis et malis hominibus; non enim omnium est fides. quo modo curreret et glorificaretur uerbum dei nisi ad fidem conuersis eis. quibus praedicaretur, quando quidem iam credentibus dicit: Quem ad modum et apud uos? scit certe hoc ab illo fieri, quem uult rogari, ut hoc faciat, etiam ut eruatur ab iniquis et malis hominibus. qui profecto et illis orantibus non erant credituri. propter quod addidit: Non enim omnium est fides, tamquam diceret: 'X on enim apud omnes etiam uobis orantibus glorificabitur uerbum dei', quia ipsi utique fuerant credituri, qui ordinati erant in uitam aeternam, praedestinati in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum et electi in ipso ante mundi constitutionem. sed ideo deus per orationes credentium nondum credentes credere facit, ut ostendat, quia ipse facit; nemo est enim tam inperitus, tam carnalis, tam tardus ingenio, qui non uideat deum facere, quod rogari se praecipit ut faciat.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
