# Epistulae 218.1

Augustine, Epistulae, Letter 218. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/218.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/218.1

Conuersatio tua fortior atque fructuosior ad dominum deum nostrum magnum nobis adtulit gaudium. elegisti enim a iuuentute doctrinam, ut inuenias usque ad canos sapientiam. cani sunt ergo sensus hominis et senectutis aetas uita inmaculata. quam donet tibi dominus petenti, quaerenti atque pulsanti, qui nouit bona data dare filiis suis. quamuis enim tibi abundent exhortatores et exhortationes ad uiam salutis et gloriae sempiternae, maxime ipsa gratia Christi. quae tibi tam salubriter in tuo corde locuta est, tamen etiam nos pro dilectionis officio, quam tibi debemus, adferimus aliquid exhortationis in hac resalutatione nostra, qua te non pigrum uel dormientem excitemus, sed prouocemus incitemusque currentem.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
