Latin
Letter 22
Augustine, Epistulae 22.4
Unproofread scanNot analysed yet
Haec si prima Africa temptaret auferre, a ceteris terris imitatione digna esse deberet; cum uero et per Italiae maximam partem et in aliis omnibus aut prope omnibus transmarinis ecclesiis, partim quia numquam facta sunt, partim quia uel orta uel inueterata sanctorum et uere de uita futura cogitantium episcoporum diligentia et animaduersione extincta atque deleta sunt, . . . . . . . . . . . . . . . . dubitare quo modo possumus tantam morum labem uel proposito tam lato exemplo emendare? et nos quidem illarum partium hominem habemus episcopum, unde magnas deo agimus gratias. quamquam eius modestiae atque lenitatis est, eius denique prudentiae et sollicitudinis in domino, ut, etiam si Afer esset, cito illi de scripturis persuaderetur curandum, quod licentiosa et male libera consuetudo uulnus inflixit, sed tanta pestilentia est huius mali, ut sanari prorsus, quantum mihi uidetur, nisi concilii auctoritate non possit, aut, si ab una ecclesia inchoanda est medicina, sicut uidetur audaciae mutare conari, quod Carthaginiensis ecclesia •tenet, sic magnae inpudentiae est uelle seruare, quod Carthaginiensis ecclesia correxit. ad hanc autem rem quis alius episcopus esset optandus, nisi qui ea diaconus execrabatur? .