# Epistulae 220.3

Augustine, Epistulae, Letter 220. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/220.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/220.3

Audi ergo me, immo dominum deum nostrum per ministerium infirmitatis meae; recole, qualis fueris adhuc in corpore constituta religiosae memoriae priore coniuge tua et recenti eius obitu quo modo tibi uanitas saeculi huius horruerit et quo modo concupieris seruitutem dei. nos nouimus, nos testes sumus, quid nobiscum apud Tubunas de animo et uoluntate tua fueris conlocutus. soli tecum eramus ego et frater Alypius. non enim existimo tantum ualuisse terrenas curas, quibus impletus es, ut hoc de memoria tua penitus delere potuerint. nempe omnes actus publicos, quibus occupatus eras, relinquere cupiebas et te in otium sanctum conferre atque in ea uita uiuere, in qua serui dei monachi uiuunt. ut autem non faceres, quid te reuocauit. nisi quia considerasti ostendentibus nobis, quantum prodesset Christi ecclesiis. quod agebas, si ea sola intentione ageres, ut defensae ab infestationibus barbarorum quietam et tranquillam uitam agerent, sicut dicit apostolus, in omni pietate et castitate, tu autem nihil ex hoc mundo quaereres nisi ea, quae necessaria essent huic uitae sustentandae tuae ac tuorum, accinctus balteo castissimae continentiae et inter arma corporalia spiritalibus armis tutius fortiusque munitus?

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
