Latin
Letter 220
Augustine, Epistulae 220.4
Unproofread scanNot analysed yet
Cum ergo te esse in hoc proposito gauderemus, nauigasti uxoremque duxisti. sed nauigasse oboedientiae fuit. quam secundum apostolum debebas sublimioribus potestatibus: uxorem autem non duxisses, nisi susceptam deserens continentiam concupiscentia uictus esses. quod ego cum comperissem. fateor. miratus obstipui; dolorem autem meum ex aliqua parte consolabatur, quod audiui te illam ducere noluisse, nisi prius catholica fuisset facta. et tamen haeresis eorum, qui uerum filium dei negant, tantum praeualuit in domo tua, ut ab ipsis filia tua baptizaretur. iam uero, si ad nos non falsa perlata sunt, quae utinam falsa sint, quod ab ipsis haereticis etiam ancillae deo dicatae rebaptizatae sint, quantis tantum malum plangendum est fontibus lacrimarum ! ipsam quoque uxorem non tibi suffecisse, sed concubinarum nescio quarum commixtione pollutum loquuntur homines et forsitan mentiuntur.