# Epistulae 220.6

Augustine, Epistulae, Letter 220. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/220.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/220.6

De quibus ut uiium aliquid dicam, quis non uideat, quod multi homines tibi cohaereant ad tuendam tuam potentiam uel salutem, qui. etiam si tibi omnes fideles sint nec ab aliquo eorum ullae timeantur insidiae, nempe tamen ad ea bona, quae ipsi quoque non secundum deum sed secundum saeculum diligunt, per te cupiunt peruenire, ac per hoc, qui refrenare et compescere debuisti cupiditates tuas. explere cogeris alienas? quod ut fiat, necesse est multa, quae deo displicent, fiant. nec sic tamen explentur tales cupiditates; nam facilius resecantur in eis, qui deum diligunt, quam in eis, qui mundum diligunt, aliquando satiantur. propter quod dicit scriptura diuina: Nolite diligere mundum nec ea, quae in mundo sunt. si quis dilexerit mundum, dilectio patris non est ineo. quia omne quodinmundoost, concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi, quae non est a patre, sed ex mundo est. et mundus transit et concupiscentia eius; qui autem facit uoluntatem dei, manet in aeternum. sicut et deus manet in aeternum. quando ergo poteris tot hominum armatorum, quorum fouenda est cupiditas, timetur atrocitas, quando, inquam, poteris eorum concupiscentiam. qui diligunt mundum, non dico satiare, quod fieri nullo modo potest. sed aliqua ex parte pascere, ne uniuersa plus pereant. nisi tu facias, quae deus prohibet et facientibus comminatur? propter quod uides tam multa contrita, ut iam uile aliquid, quod rapiatur, uix inueniatur.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
