Latin
Letter 222
Augustine, Epistulae 222.1
Unproofread scanNot analysed yet
Acceptis litteris caritatis tuae, ubi a me ardentissimo studio postulasti, ut de omnibus haeresibus, quae post domini saluatoris aduentum aduersus eius doctrinam pullulauerunt, aliquid breuiter scriberem, quam sit hoc difficile, continuo reperta occasione rescripsi per filium meum Hipponiensium primarium Philocalum. mox autem etiam ista oblata est, qua nunc rescribo et breuiter difficultatem operis eius ostendo.