# Epistulae 223.2

Augustine, Epistulae, Letter 223. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/223.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/223.2

Nam etsi Philastrius et Epiphanius, uenerandi episcopi, tale aliquid scripsisse monstrantur, quod procul dubio me inter cetera, immo sicut omnia latet, non tamen arbitror eos hanc curam diligentiamque seruasse, ut singulis quibusque opinionibus contrarias etiam responsiones adiungerent ritusque subicerent; tunc deinde opus illud utriusque, qualecumque sit. non habet fortassis eam, quam desidero, breuitatem. frustra etiam homini, qui Latine non didici, Graeca facundia delegatur, quia non ego tantum modo consilium sed et auxilium postulaui. quid autem uenerationem tuam de interpretum non solum difficultate sed etiam obscuritate commoneam, cum ipse hoc magis ac plene diiudices? accedit ad causam, quod nonnullae etiam ab illorum obitu haereses emersisse doceantur, quarum nullam illi fecerint mentionem.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
