# Epistulae 225.1

Augustine, Epistulae, Letter 225. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/225.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/225.1

Ignotus quidem tibi facie sed iam aliquatenus, si reminiscaris, animo ac sermone compertus — nam per sanctum fratrem meum Leontium diaconum misi epistulas et recepi — nunc quoque beatitudini tuae scribere audeo non solum salutationis ut tunc studio sed etiam fidei, qua ecclesia uiuit, affectu. excubante enim pro uniuersis membris corporis Christi uigilantissima industria tua et aduersus haereticarum doctrinarum insidias ueritatis uirtute pugnante nullo modo mihi uerendum putaui, ne onerosus tibi aut importunus essem in eo, quod ad multorum salutem ac perinde ad pietatem tuam pertinet, cum potius reum futurum esse me crederem, si ea, quae ualde perniciosa intellego, ad specialem patronum fidei nou referrem.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
