# Epistulae 225.2

Augustine, Epistulae, Letter 225. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/225.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/225.2

Multi ergo seruorum Christi, qui in Massiliensi urbe consistunt, in sanctitatis tuae scriptis, quae aduersus Pelagianos haereticos condidisti, contrarium putant patrum opinioni et ecclesiastico sensui, quicquid in eis de uocatione electorum secundum dei propositum disputasti. et cum aliquamdiu tarditatem suam culpare maluerint quam non intellecta reprehendere quidamque eorum lucidiorem super hoc atque apertiorem beatitudinis tuae expositionem uoluerint postulare, euenit ex dispositione misericordiae dei, ut, cum quosdam intra Africam similia mouissent, librum de correptione et gratia plenum diuinae auctoritatis emitteres. quo in notitiam nostram insperata opportunitate delato putauimus omnes querelas resistentium sopiendas, quia uniuersis quaestionibus, de quibus consulenda erat sanctitas tua, tam plene illic absoluteque responsum est, quasi hoc specialiter studueris, ut, quae apud nos erant turbata. componeres. re-A censito autem hoc beatitudinis tuae libro. sicut, qui sanctam atque apostolicam doctrinae tuae auctoritatem antea sequebantur, intellegentiores multo instructioresque sunt facti, ita, qui persuasionis suae impediebantur obscuro. auersiores, quam fuerant, recesserunt. quorum tam abrupta dissensio primum propter ipsos metuenda est, ne tam claris tamque egregiis in omnium uirtutum studio uiris spiritus Pelagianae impietatis inludat, deinde ne simpliciores quique, apud quos horum magna est de probitatis contemplatione reuerentia, hoc tutissimum sibi aestiment, quod audiant eos. quorum auctoritatem sine iudicio sequuntur. adserere.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
