# Epistulae 225.3

Augustine, Epistulae, Letter 225. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/225.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/225.3

Haec enira ipsorum aefinitio ac professio est: omnem quidem hominem Adam peccante peccasse et neminem per opera sua sed per dei gratiam regeneratione saluari. uniuersis tamen hominibus propitiationem, quae est in sacramento sanguinis Christi, sine exceptione esse propositam, ut, quicumque ad fidem et ad baptismum accedere uoluerint, salui esse possint. qui autem credituri sunt quiue in ea fide, quae deinceps per gratiam sit iuuanda, mansuri sunt, praescisse ante mundi constitutionem deum et eos praedestinasse in regnum suum, quos gratis uocatos dignos futuros electione et de hac uita bono fine excessuros esse praeuiderit. ideoque omnem hominem ad credendum et ad operandum diuinis institutionibus admoneri, ut de adprehendenda uita aeterna nemo desperet, cum uoluntariae deuotioni remuneratio sit parata. hoc autem propositum uocationis dei, quo uel ante mundi initium uel in ipsa conditione generis humani eligendorum et reiciendorum dicitur facta discretio, ut, secundum quod placuit creatori, alii uasa honoris alii uasa contumeliae sint creati, et lapsis curam resurgendi adimere et sanctis occasionem teporis adferre eo, quod in utramque partem superfluus labor sit, si neque reiectus ulla industria possit intrare neque electus ulla neglegentia possit excidere. quoquo enim modo se egerint, non posse aliud erga eos. quam deus definiuit, accidere et sub incerta spe cursum non posse esse constantem, cum, si aliud habeat praedestinantis electio, cassa sit adnitentis intentio. remoueri itaque omnem industriam tollique uirtutes, si dei constitutio humanas praeueniat uoluntates, et sub hoc praedestinationis nomine fatalem quandam induci necessitatem aut diuersarum naturarum dici dominum conditorem, si nemo aliud possit esse, quam factus sit. utque breuius ac plenius, quod opinantur, exponam, quicquid in libro hoc ei contradicentium sensu sanctitas tua sibi opposuit, quicquid etiam in libris contra Iulianum ab ipso sub hac quaestione obiectum potentissime debellasti, hoc totum ab istis sanctis intentiosissime conclamatur. et cum contra eos scripta beatitudinis tuae ualidissimis et innumeris testimoniis diuinarum scripturarum instructa proferimus ac secundum formam disputationum tuarum aliquid etiam ipsi. quo concludantur, adstruimus, obstinationem suam uetustate defendunt et ea, quae de epistula apostoli Pauli Romanis scribentis ad manifestationem diuinae gratiae praeuenientis electorum merita proferuntur, a nullo umquam ecclesiasticorum ita esse intellecta, ut nunc sentiuntur, adfirmant. cumque, ut ipsi ea exponant, secundum quorum uelint sensa, deposcimus, nihil se profitentur inuenisse, quod placeat, et de his taceri exigunt, quorum altitudinem nullus adtigerit. eo postremo peruicacia tota descendit, ut fidem nostram aedificationi audientium contrariam esse definiant ac sic, etiam si uera sit, non promendam, quia et perniciose non recipienda tradantur et nullo periculo, quae intellegi nequeant, conticeantur.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
