# Epistulae 225.7

Augustine, Epistulae, Letter 225. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/225.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/225.7

Quod cum pernersissimum esse reuelante dei misericordia et instruente nos tua beatitudine nouerimus, possumus quidem ad non credendum esse constantes, sed ad auctoritatem talia sentientium non sumus pares, quia multum nos et uitae meritis antecellunt et aliqui eorum adepto nuper summi sacerdotii honore supereminent; nec facile quisquam praeter paucos perfectae gratiae intrepidos amatores tanto superiorum disputationibus ausus est contra ire. ex quo non solum his. qui eos audiunt, uerum etiam ipsis, qui audiuntur, cum dignitatibus creuit periculum, dum et multos reuerentia eorum aut inutili cohibet silentio aut incurioso ducit adsensu et saluberrimum ipsis uidetur, quod paene nullius contradictione reprehenditur. unde si in istis Pelagianae reliquiis prauitatis non mediocris uirulentiae fibra nutritur, si principium salutis male in homine conlocatur, si diuinae uoluntati impie uoluntas humana praefertur, ut ideo quis adiuuetur, quia uoluit, non ideo. quia adiuuatur, uelit, si originaliter malus receptionem boni non a summo bono sed a semet ipso inchoare male creditur, si non aliunde deo placetur, nisi ex eo, quod ipse donauerit, tribue nobis in hac causa, papa beatissime, pater optime. quantum iuuante domino potes, diligentiam pietatis tuae, ut, quae in istis quaestionibus obscuriora et ad percipiendum difficiliora sunt, quam lucidissimis expositionibus digneris aperire.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
