Latin
Letter 225
Augustine, Epistulae 225.8
Unproofread scanNot analysed yet
Ac primum, quia plerique non putant Christianam fidem hac dissensione uiolari, quantum periculi sit in eorum persuasione, patefacias; deinde, quo modo per istam praeoperantem et cooperantem gratiam liberum non impediatur arbitrium; tum, utrum praescientia dei ita secundum propositum maneat, ut ea ipsa, quae sunt proposita, sint accipienda praescita, an per genera causarum et species personarum ista uarientur, ut, quia diuersae sunt uocationes in his, qui nihil operaturi saluantur, quasi solum dei propositum uideatur existere, in his autem, qui aliquid boni acturi sunt, per praescientiam possit stare propositum, an uero uniformiter, licet diuidi praescientia a proposito temporali distinctione non possit. praescientia tamen quodam ordine sit subnixa proposito et. sicut nihil sit quorumcumque negotiorum, quod non scientia diuina praeuenerit, ita nihil sit boni, quod in nostram participationem non deo auctore defluxerit; postremo. quem ad modum per hanc praedicationem propositi dei, quo fideles fiunt, qui praeordinati sunt ad uitam aeternam, nemo eorum, qui cohortandi sunt, impediatur nec occasionem neglegentiae habeant, si se praedestinatos esse desperent. illud etiam qualiter diluatur, quaesumus, patienter insipientiam nostram ferendo demonstres, quod retractatis priorum de hac re opinionibus, paene omnium par inuenitur et una sententia, qua propositum et praedestinationem dei secundum praescientiam receperunt, ut ob hoc deus alios uasa honoris alios contumeliae fecerit, quia finem uniuscuiusque praeuiderit et, sub ipso gratiae adiutorio in qua futurus esset uoluntate et actione, praescierit.