Latin
Letter 226
Augustine, Epistulae 226.10
Unproofread scanNot analysed yet
Libros, cum editi fuerint, quos de nniuerso opere moliris, quaeso habere mereamur, maxime ut per eorum auctoritatem, si qua tibi in tuis displicent, a dignitate tui nominis iam non trepidi sequestremus. librum etiam de gratia et libero arbitrio non habemus: superest, ut eum, quia utilem quaestioni con- -fidimus. mereamur accipere. nolo autem sanctitas tua sic me arbitretur haec scribere, quasi de his, quae nunc edidisti. ego dubitem. sufficiat mihi poena mea, quod a praesentiae tuae deliciis exulatus, ubi salubribus tuis uberibus nutriebar, non solum absentia tua crucior uerum etiam peruicacia quorundam, qui non tantum manifesta respuunt, sed etiam non intellecta reprehendunt. ceterum hac suspicione in tantum careo, ut potius infirmitatem meam, qua tales parum patienter fero, notabilem putem. qualiter autem ad haec consulendum iudices, ut dixi. tuae sapientiae derelinquo. nam ad me hoc pertinere credidi pro ea, quam Christo uel tibi debeo, caritate, ut, quae in quaestionem ueniunt, non tacerem. quicquid pro ea gratia, quam in te pusilli cum magnis miramur, uolueris aut ualueris, gratissime accipiemus, tamquam a nobis carissima et reuerentissima auctoritate decretum. sane, quia urgente perlatore timni, ne uel non omnia uel haec ipsa minus digne conscius mearum uirium possem dirigere, egi cum uiro tum moribus tum eloquio et studio claro, ut, quanta posset. collecta suis litteris intimaret. quas coniunctas his destinare curaui. est enim talis, qui etiam praeter hanc necessitatem dignus tuae sanctitatis notitia iudicetur. sanctus Leontius diaconus, cultor tuus, cum meis parentibus multum te salutat. memorem mei paternitatem tuam dominus Christus ecclesiae suae annis pluribus donare dignetur, domine pater. [Et infra:] Sciat sanctitas tua fratrem meum, cuius maxime causa hinc discessimus, cum matrona sua ex consensu perfectam deo continentiam deuouisse. unde rogamus sanctitatem tuam. ut orare digneris, quo hoc ipsum in eis dominus confirmare et custodire dignetur.