# Epistulae 226.2

Augustine, Epistulae, Letter 226. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/226.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/226.2

Haec sunt itaque, quae Massiliae uel etiam aliquibus locis in Gallia uentilantur: nouum et inutile esse praedicationi, quod quidam secundum propositum eligendi dicantur, ut id nec arripere ualeant nec tenere nisi credendi uoluntate donata. excludi putant omnem praedicandi uigorem, si nihil, quod per eam excitetur, in hominibus remansisse dicatur. consentiunt omnem hominem in Adam perisse nec inde quemquam posse proprio arbitrio liberari: sed id conueniens adserunt ueritati uel congruum praedicationi, ut, cum prostratis et numquam , suis uiribus surrecturis adnuntiatur obtinendae salutis occasio, eo merito, quo uoluerint et crediderint a suo morbo se posse sanari, et ipsius fidei augmentum et totius sanitatis suae consequantur effectum. ceterum ad nullum opus uel incipiendum nedum perficiendum quemquam sibi sufficere posse consentiunt; neque enim alicui operi curationis eorum adnumerandum putant exterrita et supplici uoluntate unumquemque aegrotum uelle sanari. quod enim dicitur: 'Crede et saluus eris', unum horum exigi adserunt aliud offerri, ut propter id, quod exigitur, si redditum fuerit. id, quod offertur, deinceps tribuatur. unde consequens putant exhibendam ab eo fidem, cuius naturae id uoluntate conditoris concessum est, et nullam ita deprauatam uel extinctam putant. ut non debeat uel possit se uelle sanari. propter quod uel sanetur quis a sua uel, si noluerit, cum sua aegritudine puniatur. nec negari gratiam. si praecedere dicatur talis uoluntas, quae tantum medicum . quaerat, non autem quicquam ipsa iam ualeat. nam illa testimonia, ut est illud: Sicut unicuique partitus est mensuram fidei et similia, ad id uolunt ualere, ut iuuetur. qui coeperit uelle, non ut etiam donetur. ut uelit, reiectis ab , hoc dono aliis pariter reis et qui possent similiter liberari, si ea, quae pariter indignis praestatur, credendi uoluntas etiam ipsis similiter praestaretur. si autem, aiunt, dicatur uel talem omnibus remansisse, qua uel contemnere quis ualeat uel oboedire. de compendio putant reiectorum reddi electorum uel reiectorum in eo, quod unicuique meritum propriae uoluntatis adiungitur.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
