Latin
Letter 226
Augustine, Epistulae 226.4
Unproofread scanNot analysed yet
Ceterum praescientiam et praedestinationem uel propositum ad id ualere contendunt, ut eos praescierit uel praedestinauerit uel proposuerit eligere, qui fuerant credituri. nec de hac fide posse dici: Quid habes, quod non accepisti? cum in eadem natura remanserit licet uitiata, quae prius sana ac perfecta donata sit. quod autem dicit sanctitas tua neminem perseuerare nisi perseuerandi uirtute percepta, hactenus accipiunt, ut, quibus datur, inerti licet, praecedenti tamen proprio arbitrio tribuatur. quod ad hoc tantum liberum adserunt, ut uelit uel nolit admittere medicinam. ceterum et ipsi abominari se et damnare testantur, si quis quicquam uirium in aliquo remansisse, quo ad sanitatem progredi possit, existimet. nolunt autem ita hanc perseuerantiam praedicari, ut non uel suppliciter emereri uel amitti contumaciter possit. nec ad incertum uoluntatis dei deduci se uolunt, ubi eis, quantum putant, ad obtinendum uel admittendum euidens est, qualecumque sit, initium uoluntatis. illud etiam testimonium, quod posuisti: Raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius, tamquam non canonicum definiunt omittendum. unde illam praescientiam sic accipiunt, ut propter fidem futuram praesciti sint intellegendi; nec cuiquam talem dari perseuerantiam, a qua non permittatur praeuaricari, sed a qua possit sua uoluntate deficere et infirmari.