# Epistulae 226.5

Augustine, Epistulae, Letter 226. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/226.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/226.5

Adserunt inutilem exliortandi consuetudinem, si nihil in homine remansisse dicatur. quod correptio ualeat excitare. quod quidem inesse naturae sic se dicere confitentur, ut hoc ipso, quod ignoranti ueritas praedicatur, ad beneficium praesentis gratiae referendum sit. nam si sic praedestinati sunt, inquiunt, ad utramque partem, ut de aliis ad alios nullus possit accedere, quo pertinet tanta extrinsecus correptionis instantia, si ab homine etsi non fides integra saltem uel dolor compunctae infirmitatis exoritur aut periculum demonstratae mortis horretur? nam si non potest timere quis, unde terretur, nisi ea uoluntate, quae sumitur, non ex eo culpandum, quod nunc non uult, sed in eo et cum eo, qui sic aliquando noluit, ut eam damnationem cum suis posteris mereretur incurrere. ut numquam recta, semper autem praua uellet appetere. si autem est qualiscumque dolor, qui ad exhortationem corripientis oriatur, hanc ipsam causam dicunt, propter quam uel reiciatur alius uel alius adsumatur, atque ita non opus esse partes constitui, quibus nec adiciendum sit aliquid nec detrahendum.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
