# Epistulae 226.7

Augustine, Epistulae, Letter 226. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/226.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/226.7

Inde est, quod et illud pariter non accipiunt, ut eligendorum reiciendorumque esse definitum numerum nolint atque illius sententiae expositionem non eam, quae a te est deprompta, suscipiant, id est ut non nisi omnes homines saluos fieri uelit et non eos tantum. qui ad sanctorum numerum pertinebunt, sed omnes omnino, ut nullus habeatur exceptus. nec hoc timendum, quod quidam eo inuito perire dicantur; sed quo modo, aiunt, non uult a quoquam peccari uel deseri iustitiam et tamen iugiter illa deseritur contra eius uoluntatem committunturque peccata. ita eum uelle saluare omnes homines nec tamen omnes homines saluari. testimonia etiam scripturae, quae de Saule uel de Danid posuisti, non pertinere putant ad quaestionem, quae de exhortatione uersatur; alia autem ad id referunt, ut ex his eam gratiam accipiant commendari, qua unusquisque post uoluntatem iuuatur, uel ad ipsam uocationem, quae praestatur indignis. hoc enim et illis locis tuorum opusculorum et aliorum. quae persequi longum est, se demonstrare testantur.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
