# Epistulae 226.9

Augustine, Epistulae, Letter 226. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/226.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/226.9

Haec, mi pater, et alia interminabiliter plura sic, ut summa mea uota confitear, per me deferre maluissem uel, quia hoc non merui. saltem prolixiore tempore omnia, quibus mouentur, collecta dirigere, ut, quicquid de hac re contra dicitur, quatenus refelli uel, si id non potest, tolerari deberet, audirem. sed quia neutrum ex uoto prouenit, malui, quo modo potui, haec comprehensa dirigere quam penitus de tanta quorundam contradictione reticere. sunt ex parte tales personae, ut his consuetudine ecclesiastica laicos summam reuerentiam necesse sit exhibere. quod quidem ita curauimus deo iuuante seruare, ut, cum opus fuit, non taceremus, quae ad quaestionis huius assertionem exiguitas nostrarum uirium suggerebat. sed nunc summatim, quantum festinatio perlatoris admisit, haec uelut commonendo suggessi. tuae sanctae prudentiae est dispicere, quid facto opus sit, ut talium et tantorum superetur uel temperetur intentio. cui ego iam parum prodesse existimo te reddere rationem, nisi et addatur auctoritas, quam transgredi infatigabiliter contentiosa corda non possint. sed plane illud tacere non debeo, quod se dicant tuam sanctitatem hoc excepto in factis et dictis omnibus admirari. tuum erit decernere, quo modo sit in hoc eorum contradictio toleranda. nec mireris; quod aliter uel aliqua in hac epistula addidi, quantum puto, quae in superiore non dixeram; talis est enim nunc eorum definitio praeter illa, quae per festinationem aut obliuionem fortasse praeterii.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
