# Epistulae 228.3

Augustine, Epistulae, Letter 228. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/228.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/228.3

Quod si contigerit, ut siue alii maius alii minus siue omnes aequaliter patiantur, qui eorum sint, qui pro aliis patiuntur, apparet, illi scilicet qui cum se possent talibus malis eripere fugiendo, ne aliorum necessitatem desererent, manere maluerunt. hinc maxime probatur illa caritas, quam Iohannes apostolus commendat dicens: Sicut Christus pro nobis animam suam posuit, sic et nos debemus animas pro fratribus ponere. nam qui fugiunt uel suis deuincti necessitatibus fugere non possunt, si comprehensi patiantur, pro se ipsis non pro fratribus utique patiuntur; qui uero propterea patiuntur, quia fratres. qui eis ad Christianam salutem indigebant, deserere noluerunt, sine dubio suas animas pro fratribus ponunt.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
