# Epistulae 229.1

Augustine, Epistulae, Letter 229. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/229.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/229.1

A sanctis fratribus et coepiscopis meis Urbano et Nouato, qualis sis uir et quantus, accepi, quorum alteri apud Carthaginem in Hilarensi oppido et modo in Siccensi. alteri autem apud Sitifim te nosse prouenit. per hos ergo factum est, ut nec ego te habere incognitum possem. neque enim, quia me infirmitas corporis et geminum frigus, id est hiemis et aetatis. non sinit coram tecum conloqui, ideo non te uidi: nam iste mihi etiam praesens, quando ad me uenire dignatus est. ille autem litteris non faciem tuae carnis sed cordis ostendit, ut tanto suauius quanto interius te uiderem. hanc faciem tuam etiam in sancto euangelio et nos et tu ipse propitio deo tamquam in speculo laetissimus inspicis, ubi scriptum est a ueritate dicente: Beati pacifici, quoniam filii dei uocabuntur.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
