Latin
Letter 229
Augustine, Epistulae 229.2
Unproofread scanNot analysed yet
Magni quidem sunt et habent gloriam suam non solum fortissimi sed etiam, quod uerioris origo laudis, fidelissimi bellatores et quorum laboribus atque periculis dei protegentis atque opitulantis auxilio hostis indomitus uincitur, quies rei publicae pacatisque prouinciis comparatur; sed maioris est gloriae ipsa bella uerbo occidere quam homines ferro et adquirere uel obtinere pacem pace non bello. nam et hi, qui pugnant, si boni sunt, procul dubio pacem sed tamen per sanguinem quaerunt; tu autem, ne cuiusquam sanguis quaereretur, es missus. est itaque aliis illa necessitas, tibi ista felicitas. proinde, domine merito inlustris et magnificentissime atque in Christo carissime fili, gaude isto tuo tam magno et uero bono et fruere in deo, unde sumpsisti, ut talis esses et talia gerenda susciperes. confirmet deus, quod per te operatus est nobis. accipe hanc salutationem nostram et tuam dignare rependere. sicut mihi scripsit frater Nouatus, egit, ut me excellentia et eruditio tua etiam in meis opusculis nosset. si ergo legisti, quae dedit. ego quoque innotui interioribus tuis sensibus non multum displicens, quantum existimo, si propensiore caritate quam seueritate legisti. non est multum sed multum gratum, si pro litteris nostris et his et illis unam nobis epistulam reddas. saluto etiam pignus pacis, quod domino deo nostro adiuuante feliciter accepisti, ea dilectione, qua debeo.