Latin
Letter 231
Augustine, Epistulae 231.3
Unproofread scanNot analysed yet
Viderint graues et periti uiri, quid de illo Themistocle sentiant, si tamen hominis nomen uerum recolo, qui cum in epulis, quod clari et eruditi Graeciae facere solebant, canere fidibus recusasset et ob hoc indoctior haberetur totumque illud iucunditatis genus aspernatus esset, dictum illi est: 'Quid ergo audire te delectat?' ad quod ille respondisse fertur: 'Laudes meas'. uiderint ergo, quo fine qua intentione illud dixisse crediderint uel ipse qua dixerit. erat enim secundum hoc saeculum uir magnificus. nam etiam cum ei dictum fuisset: 'Quid igitur nosti?' 'Rem publicam', inquit, 'ex parua magnam facere. ego autem, quod ait Ennius: (Omnes mortales sese laudari exoptant), partim puto adprobandum partim cauendum. ut enim appetenda est ueritas, quae procul dubio est, etiam si non laudetur, sola laudabilis. sic ea, quae facile subrepit, uanitas in hominum laude fugienda est: haec est autem, cam uel ipsa bona. quae laudatione digna sunt, non putantur habenda, nisi laudetur ab hominibus homo. uel ea quoque uult in se multum quisque laudari, quae aut exigua laude aut etiam uituperatione digniora sunt. unde Horatius Ennio uigilantior ait: Laudis amore tumes? sunt certa piacula, quae te ter pure lecto poterunt recreare libello.