# Epistulae 232.1

Augustine, Epistulae, Letter 232. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/232.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/232.1

Si forte illi, qui inter uos catholici Christiani sunt, talia mihi scripta miserunt, hoc tantum miror, quod non suo potius quam ordinis nomine. si autem re uera omnes aut prope omnes ordinis uiri ad me dignati estis litteras dare, miror, quod 'patri' et 'in domino salutem' scripsistis, querum mihi superstitiosus cultus idolorum, contra quae idola facilius templa uestra quam corda clauduntur uel potius quae idola non magis in templis quam in uestris cordibus includuntur, cum magno est dolore notissimus, nisi forte iam de salute ipsa, quae in domino est, per quam me salutare uoluistis, tandem prudenti consideratione cogitatis. nam si non ita est, quaeso uos, quid laesi, quid offendi beniuolentiam uestram, ut me titulo epistulae uestrae inridendum potius quam honorandum esse putaretis, domini praedicabiles et dilectissimi fratres?

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
