# Epistulae 232.4

Augustine, Epistulae, Letter 232. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/232.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/232.4

Haec omnia diuinae scripturae, quae in manus omnium iam uenerunt, ante longissima tempora futura esse testatae sunt: haec omnia tanto robustiore fide laetamur fieri, quanto maiore auctoritate praedicta esse in sanctis litteris inuenimus. numquidnam, obsecro uos, numquidnam solum iudicium dei, quod inter fideles atque infideles futurum esse in eisdem litteris legimus, cum illa omnia, sicut praedicta sunt, uenerint, numquidnam solum iudicium dei uenturum non esse putabimus? immo uero ueniet, sicut omnia illa uenerunt. nec quisquam erit homo nostrorum temporum, qui se in illo iudicio de sua possit infidelitate defendere, cum Christum cantet et iustus ad aequitatem et periurus ad fraudem et rex ad imperium et miles ad pugnam et maritus propter regimen et uxor propter obsequium et pater propter praeceptum et filius propter oboedientiam et dominus propter dominationem et seruus propter famulatum et humilis ad pietatem et superbus ad aemulationem et diues, ut porrigat, et pauper, ut sumat, et ebriosus ad phialam et mendicus ad ianuam et bonus, ut praestet, et malus, ut fallat, et Christianus uenerator et paganus adulator: omnes Christum cantant et, qua uoluntate atque ore cantent, eidem ipsi, quem cantant, rationem sine dubio reddituri sunt.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
