# Epistulae 233.1

Augustine, Epistulae, Letter 233. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/233.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/233.1

Solere aiunt quendam ueterum dicere, quibus satis persuasum esset, ut nihil mallent se esse quam uiros bonos, his reliquam facilem esse doctrinam. hanc sententiam — nam, si rite recolo, Socratica est — longe antiquior prophetica iam praecesserat praecipiens hominibus breuiter et simul, non tantum ut se nihil malit esse quam bonum, uerum etiam unde fiat bonus: Diliges, inquit. dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et: Diliges proximum tuum tamquam te ipsum. hoc cui persuasum esset, non ei reliquam facilem sed eam totam esse doctrinam dum taxat utilem ac salubrem. multae enim doctrinae sunt, si tamen doctrinae dicendae sunt, uel superfluae uel noxiae. ueterum libris Christus adtestans: In his, inquit, duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. proinde, quia mihi uideor inspexisse tamquam in speculo sermocinationis mecum tuae nihil te esse malle quam uirum bonum, deum, quo nihil est melius et unde humanus animus haurit, ut bonus sit, quonam modo colendum credas, audeo percontari; nam quod eum colendum credas, iam teneo. quaero etiam, quid de Christo sentias: quod enim -eum non parui pendas, aduerti, sed utrum ea sola uia. quae ab illo demonstrata est, ad uitam beatam perueniri posse existimes et aliqua ex causa non eam neglegas ire, sed differas, an et aliam uel alias ad tam opimam et prae omnibus appetendam possessionem uias esse arbitreris et aliquam earum iam te ingredi credas, nosse cupio non, ut opinor, inpudenter; diligo enim te propter id, quod supra dixi, meque abs te diligi non temere existimo nec ulla de re alia inter eos, qui se beniuole nouerunt, sermo fructuosior uel inpenditur uel reposcitur uel accipitur uel recipitur quam, unde boni beatique simus.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
