# Epistulae 234.1

Augustine, Epistulae, Letter 234. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/234.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/234.1

Beatus sum et relucentis puro uirtutis tuae lumine admodum inlustratus, qui dignum me diuini tui affaminis honore cumulandum esse duxisti. sed graue mihi onus et difficillimam respondendi prouinciam, domine uenerande, satis inponis praecipue tuis percontationibus et sub hoc tempore in talibus explicandis per meae opinionis sententiam, id est a pagano homine, quaestionibus si quidem abundet, quod ex parte uel iam dudum inter nos conuenerit uel nunc identidem litteris magis magisque conueniat praeceptis non dicam tantum Socraticis nec tuis, Romanorum uir uere optime. propheticis aut paucis Hierosolymiticis sed etiam Orpheicis atque Ageticis et Trimegisticis longe ante illis antiquioribus et paene rudibus adhuc saeculis diis auctoribus enatis et toti orbi terrae certis limitibus partitae trifariam diuinitus ostensis, priusquam nomen aut Europa caperet aut Asia acciperet aut Libya possideret uirum bonum, ut tu, medius fidius, et eris et fuisti, si quidem adhuc post hominum memoriam, nisi Xenophontis figmentum ut compositae fabulae schema concedas, adhuc audierim, legerim, uiderim neminem aut certe post unum nullum, quod deo teste bono periculo certoque dixerim, nisi te deum et coniti semper agnoscere et posse puritate animi corporisque proiecta grauedine sectari facillime et spe perfectae conscientiae non dubia credulitate tenere.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
