# Epistulae 234.2

Augustine, Epistulae, Letter 234. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/234.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/234.2

Verum qua uia effici possit, magis est, ut tu non nescias et mihi non insinuato extrinsecus aliquo dissertes, quam ut a me, domine percolende, scias, quia tunc. fateor, huius boni in sedem profecturus sufficiens, ut mea expetunt sacerdotia. minime necdum et, si tamen potuero, uiaticum colligo. uerum quid traditum sancte atque antiquitus teneam atque custodiam, ut potuero, paucis edicam. uia est in deum melior, qua uir bonus piis, iustis, puris, castis, ueris dictis factisque sine ulla temporum mutatorum captata iactatione probatus et deorum comitatu uallatus dei utique potestatibus emeritis, id est eius unius et uniuersi et incomprehensibilis et ineffabilis infatigabilisque creatoris impletis uirtutibus, quod, ut uestrum est, angelos dicitis uel quid alterum post deum uel cum deo. aut a deo aut in deum intentione animi mentisque ire festinat. uia est, inquam. qua purgati antiquorum sacrorum piis praeceptis expiationibusque purissimis et abstemiis obseruationibus decocti anima et corpore constantes deproperant.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
