Latin
Letter 237
Augustine, Epistulae 237.1
Unproofread scanNot analysed yet
Lectis his, quae misit sanctitas tua, uidetur mihi Argyrius in Priscillianistas aut nesciens inruisse. ita ut omnino, utrum ipsi essent Priscillianistae, ignoraret, aut iam eiusdem haeresis retibus implicatus. nam scripturas illas Priscillianistarum esse non dubito. uix autem mihi uacare utcumque potuit aliis atque aliis sine intermissioue necessitatibus superantibus, ut unus mihi saltem totus ex duobus ipsis codicibus legeretur. nescio quo enim modo alius aberrauit et diligentissime inter nostros requisitus nullo modo potuit inueniri, domine beatissime et merito uenerabilis pater.