# Epistulae 237.2

Augustine, Epistulae, Letter 237. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/237.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/237.2

Hymnus sane, quem dicunt esse domini nostri lesu Christi, qui maxime permouit uenerationem tuam, in scripturis solet apocryphis inueniri. quae non propriae Priscillianistarum sunt. sed alii quoque haeretici eis nonnullarum sectarum impietate uanitatis utuntur inter se quidem diuersa sentientes. unde suas quisque uarias haereses sunt secuti, sed scripturas istas habent in sua diuersitate communes easque illi praecipue frequentare adsolent, qui legem ueterem et prophetas canonicos non accipiunt. negant enim haec ad deum bonum et ad Christum eius filium pertinere sicut Manichaei. sicut Marcionistae et ceteri, quibus haec blasphemia damnabilis placuit. qui etiam in scripturis canonicis testamenti noui, hoc est in neris euangelicis et apostolicis litteris non accipiunt omnia, sed quod uolunt, et libros eligunt, quos accipiant. aliis inprobatis. sed et in singulis quibusque libris loca distinguunt, quae putantur suis erroribus conuenire: cetera in eis pro falsis habent. nam quidam Manichaei canonicum librum, cuius titulus est 'actus apostolorum', repudiant. timent enim euidentissimam ueritatem. ubi apparet sanctus spiritus missus, qui est a domino Iesu Christo in euangelica ueritate promissus. sub eius quippe spiritus nomine. a quo penitus alieni sunt, indocta hominum corda decipiunt mira caecitate adserentes eandem domini promissionem in suo haeresiarcha Manichaeo esse completam. quod et illi haeretici faciunt, qui uocantur Cataphryges, dicentes per nescio quos insanos, Montanum scilicet et Priscillam, quos et proprios suos prophetas habent, uenisse spiritum sanctum, quem dominus missurum se esse promisit.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
