# Epistulae 237.9

Augustine, Epistulae, Letter 237. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/237.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/237.9

Longum est cuncta disputando monstrare. uerum ex his, quae diximus, cetera considerare facillimum est et uidere ea, quae in expositione huius hymni bona et honesta dicunt. etiam in canone reperiri. unde illa eorum non ratio sed tergiuersatio est, ideo illum esse a canone separatum, quia carnalibus hominibus abscondendum regis fuerat sacramentum. unde non inmerito creduntur istis expositionibus non aperire uelle, quod legunt, sed potius operire, quod sentiunt. nec mirum, quando quidem ipsum dominum Iesum loquentem non per ora prophetarum uel apostolorum uel angelorum sed per os proprium illusorem potius quam ueritatis doctorem fuisse crediderunt. huic utique hymno diuinam tribuentes auctoritatem, ubi eum dixisse nescio quis eiusdem hymni conditor finxit: (Verbo inlusi cuncta et non sum lusus in totum', respondeant, si possunt, egregii spiritales, quo eamus, cui aures aperiamus, cui loquenti utcumque credamus, in cuius promissione spem ponamus, 81 uerbo cuncta Christus inlusit, si uerbo cuncta omnipotens magister inlusit, si uerbo cuncta ille, qui est unigenitus. uerbum dei patris inlusit. quid ulterius loquar de perditis. uaniloquis et mentis seductoribus primum suae deinde ceterorum, quos sibi ad interitum praedestinatos aeternum consociare potuerunt? rescripsi uenerationi tuae et multo senas, quam uolueram, et plura, quam disposueram. optime facitis uigilanter lupos cauere; sed etiam pro sanandis ouibus, si quas forte uiolauerint sine iam uulnerauerint, pastorali diligentia ipso adiuuante pastorum domino laborate.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
