# Epistulae 238.1

Augustine, Epistulae, Letter 238. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/238.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/238.1

Volueram quidem petente te atque instante, ut meminisse dignaris, immo uero pro merito aetatis ac dignitatis tuae iubente te de fide Christiana etiam praesens cum praesente, in quantum mihi facultatem dominus largiretur, conferre sermonem; sed quia tibi post prandium displicuit, quod inter nos mane placuerat. ut a notariis uerba nostra exciperentur, ne ulterius dicas, quod te audio non tacere, non me fuisse ausum tibi dicere fidem meam, his litteris accipe, quod et tu legas et, cui uolueris, legendum tradas et, quod nolueris, uicissim scribendo ipse respondeas. iniquum est enim, ut quisque iudicare de alio uelit et iudicari de se nolit.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
