# Epistulae 238.14

Augustine, Epistulae, Letter 238. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/238.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/238.14

Homines autem minus intellegentes, quid propter quid dicatur, praecipites uoluut habere sententias et scripturis non diligenter scrutatis arripiunt defensionem cuiusque opinionis et ab ea uel numquam uel difficile deflectuntur, dum docti atque sapientes magis putari quam esse concupiscunt; ea quippe, quae propter formam serui dicta sunt. uolunt transferre ad formam dei et rursus. quae dicta sunt, ut ad se inuicem personae referantur, uolunt nomina esse naturae atque substantiae. fides autem nostra est patrem et filium et spiritum sanctum unum deum credere et confiteri nec tamen eum, qui filius est, patrem dicere nec eum, qui pater est, filium nec eum, qui spiritus patris et filii est, aut patrem aut filium nuncupare. his enim appellationibus hoc significatur, quod ad se inuicem referuntur, non ipsa substantia, qua unum sunt. nam et pater cum dicitur, nonnisi alicuius filii dicitur et filius nonnisi alicuius patris intellegitur et spiritus secundum id, quod ad aliquid refertur, spirantis alicuius est et spirans utique spiritum spirans est.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
