Latin
Letter 238
Augustine, Epistulae 238.17
Unproofread scanNot analysed yet
Filium autem hominis eundem dicimus, quem filium dei, non tamen propter formam dei, in qua est aequalis deo patri. sed propter acceptam formam serui, qua maior est pater. et quia eundem filium hominis dicimus, propter hoc et filium dei crucifixum fatemur non ex uirtute diuinitatis sed ex infirmitate humanitatis, non ex suae naturae permansione sed ex nostrae susceptione.