# Epistulae 238.18

Augustine, Epistulae, Letter 238. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/238.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/238.18

Iam nunc paululum intuere, quae scripturarum eloquia nos cogant unum dominum deum confiteri, siue tantum de patre siue tantum de filio siue tantum de spiritu sancto siue simul de patre et filio et spiritu sancto interrogemur. certe scriptum est: Audi, Israhel, dominus deus tuus dominus unus est. de quo putas dictum? si tantum de patre, non est dominus deus noster Iesus Christus; et ubi Thomae uox illa tangentis et clamantis: Dominus meus et deus meus, quam Christus ipse non reprehendit, sed adprobauit dicens: Quia uidisti, credidisti? porro si et filius dominus deus est et pater dominus deus et ambo iam duo domini et duo dii, quo modo erit uerum: Dominus deus tuus dominus unus est? an forte pater est unus dominus, filius autem non unus dominus sed tantum dominus, sicut sunt dii multi et domini multi, non sicut ille unus, de quo scriptum est: Dominus deus tuus dominus unus est? quid ergo apostolo respondebimus dicenti: Nam etsi sunt, qui dicuntur dii, siue in caelo siue in terra, sicut sunt dii multi et domini multi, nobis tamen unus deus pater. ex quo omnia et nos in ipso, et unus dominus noster Iesus Christus, per quem omnia et nos per ipsum? porro si, quod de uno deo patre dicitur, cogit inde filium separari, dicant, qui audent, non posse iam intellegi dominum patrem, quia unus, inquit, dominus noster Iesus Christus. nam si unus, utique solus; si solus, quo modo et pater, nisi quia et ipse et pater unus deus et solus deus non separato spiritu sancto? unus ergo deus pater et cum illo filius unus deus, quamuis non cum illo unus pater, itemque unus dominus Iesus Christus et cum illo unus dominus pater, quamuis non cum illo unus Iesus Christus, tamquam et pater sit Iesus Christus; hoc enim nomen ex dispensatione misericordiae susceptaeque humanitatis adsumptum est.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
