Latin
Letter 238
Augustine, Epistulae 238.19
Unproofread scanNot analysed yet
An forte. quod ait apostolus: Unus dominus noster Iesus Christus, per quem omnia, non uultis adiungi. quod dictum est 'unus', ad id, quod est 'dominus'. sed ad id, quod ait 'per quem omnia', ut non 'unus dominus sed unus, per quem omnia: intellegatur, ut non sit pater. per quem omnia. sed pater solus, ex quo omnia, et filius solus. per quem omnia? si ita est, iam tandem fatemini unum dominum et deum nostrum esse patrem et filium. quis enim cognouit sensum domini? aut quis consiliarius eius fuit? aut quis prior dedit ei et retribuetur ei? quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia, ipsi gloria. neque enim dixit 'ex patre omnia et per filium omnia' sed 'ex ipso et per ipsum et in ipso'. quo? nisi domino. de quo ait: Quis enim cognouit sensum domini? ex domino ergo et per dominum et in domino omnia non alio illo et alio isto sed uno domino, quia non dixit 'ipsis gloria' sed 'ipsi gloria'.