# Epistulae 238.20

Augustine, Epistulae, Letter 238. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/238.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/238.20

Quod si quisquam dicit id. quod ait apostolus 'unus dominus Iesus Christus, per quem omnia.> non intellegi 'unus dominus' nec 'unus. per quem omnia.' sed 'unus Iesus Christus'. qui unus Iesus Christus etiam dominus dicitur. non tamen ut unus dominus sit sed unus Iesus Christus. quid dicturus est. cum audierit eundem apostolum clamantem: Unus dominus, una fides, unum baptisma. unus deus et pater omnium? cum enim deum patrem hic commemoret. ubi ait: Unus deus et pater omnium. procul dubio superius. ubi dixit: Unus dominus. quem nisi dominum Iesum Christus uoluit intellegi? si ergo eis placet. desinat esse dominus pater, quia unus est dominus Iesus Christus. quod si absurdum et impium est opinari, discamus intellegere unitatem patris et filii et spiritus sancti, ut, quod de uno solo deo dictum fuerit, non continuo prohibeamur de filio uel de spiritu sancto intellegere, quia pater quidem non est filius et filius non est pater et spiritus uttiusque non est pater aut filius, sed tamen et pater et filius et spiritus sanctus unus, qui solus et uerus est dominus deus.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
