# Epistulae 238.21

Augustine, Epistulae, Letter 238. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/238.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/238.21

' Neque enim, spiritus sanctus si aut deus aut uerus deus non esset, templum eius essent corpora nostra. nescitis, inquit, quia corpora uestra templum in uobis est spiritus sancti, quem habetis a deo? et ne quisquam ipsum spiritum negaret deum, continuo secutus ait: E t non estis uestri; empti enim estis pretio. glorificate ergo deum in corpore uestro, eum scilicet, cuius templum corpora nostra esse praedixerat. iam hoc mirabile est, si uerum est, quod uos audio dicere, ita esse spiritum sanctum minorem filio, sicut patre minor est filius. cum enim corpora nostra membra sint Christi, sicut dicit apostolus. itemque corpora nostra templum sint spiritus sancti, sicut idem dicit apostolus, nimium miror, quo modo sint membra maioris templum minoris. an forte iam placet dicere spiritum sanctum domino Iesu Christo esse maiorem? uidetur enim suffragari huic opinioni etiam illa sententia. quoniam, qui dixerit uerbum aduersus filium hominis, remittetur ei; qui autem dixerit aduersus spiritum sanctum. non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro. periculosius enim peccatur in maiorem quam in minorem; nec separari fas est filium hominis a filio dei, quia ipse filius dei factus est filius hominis non mutando, quod erat, sed adsumendo, quod non erat. sed absit etiam talis impietas, ut spiritus sanctus maior filio esse credatur. non ergo facile in peruersum moueant. quae ita dicuntur. quasi ostendant alterum altero esse maiorem.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
