Latin
Letter 238
Augustine, Epistulae 238.27
Unproofread scanNot analysed yet
Facile est. ut quisque Augustinum uincat. uidens, utrum ueritate an clamore; non est meum dicere, nisi quia facile est, ut quisque Augustinum uincat, quanto magis, ut uicisse uideatur aut, etsi non uideatur uicisse, dicatur! facile est hoc: nolo magnum putes, nolo pro magno appetas. nam cum aduerterint homines in hac re tam ingentem flammam cordis tui, multi gaudebunt se inuenisse occasionem, ut ad pauca 'euge, euge' tam potentem uirum faciant amicum, nolo dicere, quia, si non foueant uel si contrariam sententiam proferant, etiam formidare poterunt inimicum inepte quidem et stulte. sed tamen plerique homines ita sunt.