# Epistulae 238.28

Augustine, Epistulae, Letter 238. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/238.28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/238.28

Noli ergo adtendere, quo modo uincatur Augustinus qualiscumque unus homo, sed adtende potius, utrum uinci possit όμοούσιον, non ipsum uerbum Graecum, quod facile est non intellegentibus inridere, sed illud, quod scriptum est: Ego et pater unum sumus et: Pater sancte, serua eos in nomine tuo, quos dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos. item paulo post: Non pro his autem rogo tantum, inquit, sed et pro eis, qui credituri sunt per uerbum eorum in me, ut omnes unum sint sicut tu, pater, in me et ego in te. ut et ipsi in nobis unum sint, ut mundus credat, quia tu me misisti. et ego I claritatem, quam dedisti mihi, dedi illis, ut sint r unum, sicut nos unum sumus ego in eis et tu in me. ut sint consummati in unum. uide, quotiens dixit 'sint unum, sicut et nos unum sumus'. nusquam tamen dixit (ipsi et nos sumus unum' sed 'sicut ego et tu sumus unum. sic et ipsi in nobis sint unum', quia, sicut illi erant unius eiusdemque substantiae, quos etiam unius participationis uitae aeternae facere uolebat, ita de patre et filio propterea dictum est: Unum sumus. quia unius sunt eiusdemque substantiae et non participes uitae aeternae sed ipsa principaliter uita aeterna. et poterat dicere secundum formam serui ego et ipsi unum sumus' aut 'unum simus'; nec hoc tamen dixit, quia unam substantiam patris et suam et unam illorum uolebat ostendere. si autem dixisset (et tu et ipsi unum sitis, sicut et ego et tu unum sumus' aut (et tu et ego et ipsi unum simus. sicut et ego et tu unum sumus', nemo nostrum recusaret posse dici 'unum sunt' etiam diuersas substantias. nunc autem uides, quam non ita sit, quia non ita dixit et saepe .'>-dicendo uehementer commendauit, quod dixit.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
