# Epistulae 238.29

Augustine, Epistulae, Letter 238. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/238.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/238.29

Inuenis ergo in scripturis aliquid -unum de diuersis naturis. sicut supra ostendimus, sed additur uel subauditur quid unum. sicut ex anima et corpore dicimus unum animal et una persona et unus homo uel est uel sunt. sine aliqua uero adiunctione dici (unum sunt' si inueneris in scripturis nisi de his, qui unius substantiae sunt, iustissime flagitabis. ut alia proferamus, unde ὁμοούσιον demonstremus. sunt enim et alia multa; sed interim de hoc uno cogita deposito studio contentionis, ut habeas propitium deum. non enim bonum hominis est hominem uincere, sed bonum est homini. ut eum ueritas uincat uolentem, quia malum est homini, ut eum ueritas uincat inuitum. nam ipsa uincat necesse est sine negantem siue confitentem. da ueniam, si quid liberius dixi non ad contumeliam tuam sed ad defensionem meam. praesumpsi enim de grauitate et prudentia tua, quia potes considerare, quantam mihi respondendi necessitatem inposueris, aut. si et hoc non recte feci, et hinc da ueniam. Huic scripturae a me dictatae et relectae Augustinus subscripsi.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
